Corpus Tibullianum di Albio Tibullo

Opera di Tibullo.

Corpus Tibullianum, I, 3, VV. 1-22

Ibitis Aegaeas sine me, Messalla, per undas, o utinam memores ipse cohorsque mei! Me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris: abstineas avidas, Mors, modo, nigra, manus; abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater quae legat in maestos ossa perusta sinus, non soror, Assyrios cineri quae dedat odores et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non […]

Corpus Tibullianum, I, 3, VV. 35-50

Corpus Tibullianum, I, 3, VV. 35-50: versione tradotta in italiano Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam tellus in longas est patefacta vias! Nondum caeruleas pinus contempserat undas, effusum ventis praebueratque sinum, nec vagus ignotis repetens compendia terris presserat externa navita merce ratem. Illo non validus subiit iuga tempore taurus, non domito frenos ore momordit equus, […]

Corpus Tibullianum , I, 3, VV. 51-68 e 81-84

Parce, pater: timidum non me periuria terrent, non dicta in sanctos impia verba deos. Quod si fatales iam nunc explevimus annos, fac lapis inscriptis stet super ossa notis: hic iacet immiti consumptus morte Tibullus, Messallam terra dum sequiturque mari. Sed me, quod facilis tenero sum semper Amori, ipsa Venus campos ducet in Elysios. Hic choreae […]

Corpus Tibullianum, I, 3, VV. 85-94

Versione tradotta del Corpus Tibullianum, I, 3, VV. 85-94 Haec tibi fabellas referat positaque lucerna deducat plena stamina longa colu; at circa gravibus pensis adfixa puella paulatim somno fessa remittat opus. Tunc veniam subito, nec quisquam nuntiet ante, sed videar caelo missus adesse tibi; tunc mihi, qualis eris longos turbata capillos, obvia nudato, Delia, curre […]