carme 29 - Studentville

carme 29

Quis hoc potest videre, quis potest pati,
nisi impudicus et vorax et aleo,
Mamurram habere quod

Comata Gallia
habebat uncti et ultima Britannia?
cinaede Romule haec videbis et feres?
et ille nunc superbus et

superfluens
perambulabit omnium cubilia,
ut albulus columbus aut Adoneus?
cinaede Romule, haec videbis et feres?

es impudicus et vorax et aleo.
eone nomine, imperator unice,
fuisti in ultima occidentis insula,
ut ista vestra

diffututa mentula
ducenties comesset aut trecenties?
quid est alid sinistra liberalitas?
parum expatravit an parum

helluatus est?
paterna prima lancinata sunt bona,
secunda praeda Pontica, inde tertia
Hibera, quam scit amnis

aurifer Tagus:
nunc Galliae timetur et Britanniae.
quid hunc malum fovetis? aut quid hic potest
nisi uncta devorare

patrimonia?
eone nomine urbis opulentissime
socer generque, perdidistis omnia?

  • Latino
  • Carmina di Gaio Valerio Catullo
  • Catullo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti