Carme 68 - Studentville

Carme 68

Quod mihi fortuna casuque

oppressus acerbo

conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,

naufragum ut eiectum spumantibus aequoris

undis

sublevem et a mortis limine restituam,

quem neque sancta Venus molli requiescere somno 5

desertum in lecto caelibe perpetitur,

nec veterum dulci scriptorum carmine Musae

oblectant, cum mens anxia

pervigilat:

id gratum est mihi, me quoniam tibi dicis amicum,

muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.

10

sed tibi ne mea sint ignota incommoda, Mani,

neu me odisse putes hospitis officium,

accipe,

quis merser fortunae fluctibus ipse,

ne amplius a misero dona beata petas.

tempore quo primum vestis mihi

tradita pura est, 15

iucundum cum aetas florida ver ageret,

multa satis lusi: non est dea nescia nostri,

quae dulcem curis miscet amaritiem.

sed totum hoc studium luctu fraterna mihi mors

abstulit. o

misero frater adempte mihi, 20

tu mea tu moriens fregisti commoda, frater,

tecum una tota

est nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra,

quae tuus in vita dulcis alebat amor.

cuius ego interitu tota de mente fugavi 25

haec studia atque omnes delicias animi.

quare, quod scribis Veronae turpe Catullo

esse, quod hic quisquis de meliore nota

frigida deserto

tepefactet membra cubili,

id, Mani, non est turpe, magis miserum est. 30

ignosces igitur si, quae

mihi luctus ademit,

haec tibi non tribuo munera, cum nequeo.

nam, quod scriptorum non magna est copia apud

me,

hoc fit, quod Romae vivimus: illa domus,

illa mihi sedes, illic mea carpitur aetas; 35

huc una ex multis capsula me sequitur.

quod cum ita sit, nolim statuas nos mente maligna

id

facere aut animo non satis ingenuo,

quod tibi non utriusque petenti copia posta est:

ultro ego deferrem,

copia siqua foret. 40

Non possum reticere, deae, qua me Allius in re

iuverit aut quantis

iuverit officiis,

ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas

illius hoc caeca nocte tegat studium:

sed dicam vobis, vos porro dicite multis 45

milibus et facite haec carta loquatur anus.

*

* * * * * * *

notescatque magis mortuus atque magis,

nec tenuem texens sublimis

aranea telam

in deserto Alli nomine opus faciat. 50

nam, mihi quam dederit duplex

Amathusia curam,

scitis, et in quo me torruerit genere,

cum tantum arderem quantum Trinacria rupes

lymphaque in Oetaeis Malia Thermopylis,

maesta neque assiduo tabescere lumina fletu 55

cessarent.

tristique imbre madere genae.

qualis in aerii perlucens vertice montis

rivus muscoso prosilit e lapide,

qui cum de prona praeceps est valle volutus,

per medium densi transit iter populi, 60

dulce viatori lasso in sudore levamen,

cum gravis exustos aestus hiulcat agros:

hic, velut in nigro

iactatis turbine nautis

lenius aspirans aura secunda venit

iam prece Pollucis, iam Castoris implorata,

65

tale fuit nobis Allius auxilium.

is clausum lato patefecit limite campum,

isque domum

nobis isque dedit dominae,

ad quam communes exerceremus amores.

quo mea se molli candida diva pede

70

intulit et trito fulgentem in limine plantam

innixa arguta constituit solea,

coniugis ut

quondam flagrans advenit amore

Protesilaeam Laodamia domum

inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro

75

hostia caelestis pacificasset eros.

nil mihi tam valde placeat, Ramnusia virgo,

quod temere

invitis suscipiatur eris.

quam ieiuna pium desideret ara cruorem,

docta est amisso Laodamia viro,

80

coniugis ante coacta novi dimittere collum,

quam veniens una atque altera rursus hiems

noctibus in longis avidum saturasset amorem,

posset ut abrupto vivere coniugio,

quod scibant Parcae

non longo tempore abesse, 85

si miles muros isset ad Iliacos.

nam tum Helenae raptu primores Argivorum

coeperat ad sese Troia ciere viros,

Troia (nefas!) commune sepulcrum Asiae Europaeque,

Troia

virum et virtutum omnium acerba cinis, 90

quaene etiam nostro letum miserabile fratri

attulit. ei misero

frater adempte mihi

ei misero fratri iucundum lumen ademptum,

tecum una tota est nostra sepulta domus,

omnia tecum una perierunt gaudia nostra, 95

quae tuus in vita dulcis alebat amor.

quem

nunc tam longe non inter nota sepulcra

nec prope cognatos compositum cineres,

sed Troia obscena, Troia

infelice sepultum

detinet extremo terra aliena solo. 100

ad quam tum properans fertur

undique pubes

Graecae penetralis deseruisse focos,

ne Paris abducta gavisus libera moecha

otia

pacato degeret in thalamo.

quo tibi tum casu, pulcerrima Laodamia, 105

ereptum est vita dulcius

atque anima

coniugium: tanto te absorbens vertice amoris

aestus in abruptum detulerat barathrum,

quale ferunt Grai Pheneum prope Cylleneum

siccare emulsa pingue palude solum, 110

quod

quondam caesis montis fodisse medullis

audit falsiparens Amphitryoniades,

tempore quo certa Stymphalia

monstra sagitta

perculit imperio deterioris eri,

pluribus ut caeli tereretur ianua divis, 115

Hebe nec longa virginitate foret.

sed tuus altus amor barathro fuit altior illo,

qui tamen

indomitam ferre iugum docuit.

nam nec tam carum confecto aetate parenti

una caput seri nata nepotis alit,

120

qui cum divitiis vix tandem inventus avitis

nomen testatas intulit in tabulas,

impia

derisi gentilis gaudia tollens,

suscitat a cano volturium capiti:

nec tantum niveo gavisa est ulla columbo

125

compar, quae multo dicitur improbius

oscula mordenti semper decerpere rostro,

quam quae

praecipue multivola est mulier.

sed tu horum magnos vicisti sola furores,

ut semel es flavo conciliata

viro. 130

aut nihil aut paulum cui tum concedere digna

lux mea se nostrum contulit in

gremium,

quam circumcursans hinc illinc saepe Cupido

fulgebat crocina candidus in tunica.

quae

tamen etsi uno non est contenta Catullo, 135

rara verecundae furta feremus erae

ne nimium simus

stultorum more molesti.

saepe etiam Iuno, maxima caelicolum,

coniugis in culpa flagrantem concoquit iram,

noscens omnivoli plurima furta Iovis. 140

atqui nec divis homines componier aequum est,

* * * * * * * *

* * * * * * * *

ingratum tremuli

tolle parentis onus.

nec tamen illa mihi dextra deducta paterna

fragrantem Assyrio venit odore domum,

sed furtiva dedit mira munuscula nocte, 145

ipsius ex ipso dempta viri gremio.

quare illud satis est, si nobis is datur unus

quem lapide illa diem candidiore notat.

hoc tibi,

quod potui, confectum carmine munus

pro multis, Alli, redditur officiis, 150

ne vestrum

scabra tangat rubigine nomen

haec atque illa dies atque alia atque alia.

huc addent divi quam plurima, quae

Themis olim

antiquis solita est munera ferre piis.

sitis felices et tu simul et tua vita,

155

et domus in qua lusimus et domina,

et qui principio nobis terram dedit aufert,

a quo

sunt primo omnia nata bona,

et longe ante omnes mihi quae me carior ipso est,

lux mea, qua viva vivere

dulce mihi est. 160

  • Latino
  • Carmina di Gaio Valerio Catullo
  • Catullo

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti