Cesare tiene sotto controllo Dumnorìge - Studentville

Cesare tiene sotto controllo Dumnorìge

Caesar ad portum Itium (Izio) cum legionibus pervenit. Eodem equitatus totius Galline convenit principesque ex omnibus civitatibus. Ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos, obsidum loco, secum ducere decreverat, quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur. Erat una cum ceteris Dumnorix Haeduus. Hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum novarum, cupidum imperii, magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat. Ille primo omnibus precibus petere contendit (sforzarsi) ut in Gallia relinqueretur, partim quod, insuetus navigandi, mare timeret, partim quod religionibus impediri sese diceret. Posteaquam id ostinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta, principes Galline sollecitare, sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent. Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Haeduae dignitatis (gen. Partitivo dipendente da tantum) tribuerat, coercendum atque deterrendum (esse) Dumnorigem statuebat; quod longius eius amentiam progredi videbat, prospiciendum (sott. Esse statuebat) nequid sibi ac rei publicae nocere posset.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti