Pugnatum est ab utrisque acriter.Nostri tamen,quod neque ordines servare,neque firmiter insistere,neque signa subsequi poterant,magnopere pertubabantur;hostes vero,notis omnibus vadis,ubi ex litore aliquos singulares ex navi egrdientes conspexerant,incitatis equis,impeditos adoriebantur,plures paucos circumsistebant.Quod cum animadvertisset Caesar,scaphas longarum navium militibus compleri iussit et,quos laborantes conspexerant,his subsidia submittebat.Nostri,simul in arido constiterunt,suis omnibus consecutis,in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt.
- Latino
- De Bello Gallico
- Cesare