La Battaglia Presso il Fiume Sambre - Studentville

La Battaglia Presso il Fiume Sambre

Caesar,necessariis rebus imperatis,ad cohortandos milites,quam in partem fors obtulit ,decucurrit et ad legionem decimam devenit.Milites non longiore oratione cohortatus quam ut suae pristinae virtutis memoriam retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter sustinerent, quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi posset,proelii committendi signum dedit ;atque in alteram partem item cohortandi causa profectus pugnantibus occurrit.Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque tam paratus ad dimicandum animus ,ut non modo ad insignia accomodanda, sed etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit ,ad haec constitit,ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti