La Britannia - Studentville

La Britannia

insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter milia passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut existimatur, quam Britannia. Huius est longitudo lateris septigentorum milium. Tertium est contra septentriores; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octigenta in longitudinem esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti