La Gallia e i suoi abitanti - Studentville

La Gallia e i suoi abitanti

gallia divisa est in partes tres; unam belgae, aliam aquitani, tertiam celtae incolunt. lingua, institutis, moribus omnes inter se differunt. celtas ab aquitanis garumna flumen, a belgis matrona et sequana dividit. belgae quod ab humanitate provinciae absunt, sunt omnium gallorum fortissimi. helvetii quoque reliquos virtute praecedunt et cum germanis cotidianis proeliis contendunt. belgae extremam galliae partem obtinent; pertinent ad inferiorem partem fluminis rheni.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti