Libro 1, par. 27 - Studentville

Libro 1, par. 27

CATILINARIE DI CICERONE, VERSIONE TRADOTTA – TESTO LATINO. Tantum profeci tum, cum te a consulatu reppuli, ut exsul potius temptare quam

consul vexare rem publicam posses, atque ut id, quod esset a te scelerate susceptum, latrocinium potius quam bellum

nominaretur. Nunc, ut a me, patres conscripti, quandam prope iustam patriae querimoniam detester ac deprecer, percipite,

quaeso, diligenter, quae dicam, et ea penitus animis vestris mentibusque mandate. Etenim, si mecum patria, quae mihi vita mea

multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica loquatur: “M.Tulli, quid agis? Tune eum, quem esse hostem comperisti,

quem ducem belli futurum vides, quem expectari imperatorem in castris hostium sentis, auctorem sceleris, principem

coniurationis, evocatorem servorum et civium perditorum, exire patiere, ut abs te non emissus ex urbe, sed immissus in urbem

esse videatur? Nonne hunc in vincla duci, non ad mortem rapi, non summo supplicio mactari imperabis?

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti