Libro 1, par. 8 - Studentville

Libro 1, par. 8

Versione delle Catilinarie: Libro 1 Paragrafo 8

Quid? cum te Praeneste Kalendis ipsis Novembribus occupaturum nocturno impetu esse confideres,

sensistin illam coloniam meo iussu meis praesidiis, custodiis, vigiliis esse munitam? Nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas,

quod non ego non modo audiam, sed etiam videam planeque sentiam. IV. Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem; iam

intelleges multo me vigilare acrius ad salutem quam te ad perniciem rei publicae. Dico te priore nocte venisse inter falcarios

–non agam obscure–in M. Laecae domum; convenisse eodem complures eiusdem amentiae scelerisque socios. Num negare audes? quid

taces? Convincam, si negas. Video enim esse hic in senatu quosdam, qui tecum una fuerunt.

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti