Libro 1, Par. da 121 a 125 - Studentville

Libro 1, Par. da 121 a 125

Paragrafo 121
Commutato autem

genere vitae omni ratione curandum est ut id bono consilio fecisse videamur. Sed quoniam paulo ante dictum est imitandos esse

maiores primum illud exceptum sit ne vitia sint imitanda deinde si natura non feret ut quaedam imitari possit (ut superioris

filius Africani qui hunc Paulo natum adoptavit propter infirmitatem valetudinis non tam potuit patris similis esse quam ille

fuerat sui) si igitur non poterit sive causas defensitare sive populum contionibus tenere sive bella gerere illa tamen

praestare debebit quae erunt in ipsius potestate iustitiam fidem liberalitatem modestiam temperantiam quo minus ab eo id quod

desit requiratur. Optima autem hereditas a patribus traditur liberis omnique patrimonio praestantior gloria virtutis rerumque

gestarum cui dedecori esse nefas et vitium iudicandum est.

Paragrafo 122
Et quoniam

officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum alia seniorum aliquid etiam de hac distinctione dicendum

est. Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos quorum consilio atque auctoritate

nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum constituenda et regenda prudentia est. Maxime autem haec aetas a libidinibus

arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat

industria. Atque etiam cum relaxare animos et dare se iucunditati volent caveant intemperantiam meminerint verecundiae quod

erit facilius si in eiusmodi quidem rebus maiores natu nolent interesse.

Paragrafo

123
Senibus autem labores corporis minuendi exercitationes animi etiam augendae videntur danda vero opera ut et amicos

et iuventutem et maxime rem publicam consilio et prudentia quam plurimum adiuvent. Nihil autem magis cavendum est senectuti

quam ne languori se desidiaeque dedat; luxuria vero cum omni aetati turpis tum senectuti foedissima est. Sin autem etiam

libidinum intemperantia accessit duplex malum est quod et ipsa senectus dedecus concipit et facit adulescentium impudentiorem

intemperantiam.

Paragrafo 124
Ac ne illud quidem alienum est de magistratuum de

privatorum [de civium] de peregrinorum officiis dicere. Est igitur proprium munus magistratus intellegere se gerere personam

civitatis debereque eius dignitatem et decus sustinere servare leges iura discribere ea fidei suae commissa meminisse. Privatum

autem oportet aequo et pari cum civibus iure vivere neque summissum et abiectum neque se efferentem tum in re publica ea velle

quae tranquilla et honesta sint; talem enim solemus et sentire bonum civem et dicere.

Paragrafo

125
Peregrini autem atque incolae officium est nihil praeter suum negotium agere nihil de alio anquirere minimeque

esse in aliena re publica curiosum.–Ita fere officia reperientur cum quaeretur quid deceat et quid aptum sit personis

temporibus aetatibus. Nihil est autem quod tam deceat quam in omni re gerenda consilioque capiendo servare

constantiam.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti