Libro 1, Par. da 6 a 10 - Studentville

Libro 1, Par. da 6 a 10

Libro 1 Paragrafo 6
Quae quamquam ita sint in promptu ut

res disputatione non egeat tamen sunt a nobis alio loco disputata. Hae disciplinae igitur si sibi consentaneae velint esse de

officio nihil queant dicere neque ulla officii praecepta firma stabilia coniuncta naturae tradi possunt nisi aut ab iis qui

solam aut ab iis qui maxime honestatem propter se dicant expetendam. Ita propria est ea praeceptio Stoicorum Academicorum

Peripateticorum quoniam Aristonis Pyrrhonis Erilli iam pridem explosa sententia est qui tamen haberent ius suum disputandi de

officio si rerum aliquem dilectum reliquissent ut ad officii inventionem aditus esset. Sequemur igitur hoc quidem tempore et

hac in quaestione potissimum Stoicos non ut interpretes sed ut solemus e fontibus eorum iudicio arbitrioque nostro quantum

quoque modo videbitur hauriemus.

Libro 1 Paragrafo 7
Placet igitur quoniam omnis

disputatio de officio futura est ante definire quid sit officium quod a Panaetio praetermissum esse miror. Omnis enim quae a

ratione suscipitur de aliqua re institutio debet a definitione proficisci ut intellegatur quid sit id de quo disputetur. . . .

Omnis de officio duplex est quaestio. Unum genus est quod pertinet ad finem bonorum alterum quod positum est in praeceptis

quibus in omnes partes usus vitae conformari possit. Superioris generis huiusmodi sunt exempla omniane officia perfecta sint

num quod officium aliud alio maius sit et quae sunt generis eiusdem. Quorum autem officiorum praecepta traduntur ea quamquam

pertinent ad finem bonorum tamen minus id apparet quia magis ad institutionem vitae communis spectare videntur; de quibus est

nobis his libris explicandum.

Libro 1 Paragrafo 8
Atque etiam alia divisio est

officii. Nam et medium quoddam officium dicitur et perfectum. Perfectum officium rectum opinor vocemus quoniam Graeci

katorthoma hoc autem commune officium kathekon vocant. Atque ea sic definiunt ut rectum quod sit id officium perfectum esse

definiant; medium autem officium id esse dicunt quod cur factum sit ratio probabilis reddi

possit.

Libro 1 Paragrafo 9
Triplex igitur est ut Panaetio videtur consilii capiendi

deliberatio. Nam aut honestumne factu sit an turpe dubitant id quod in deliberationem cadit; in quo considerando saepe animi in

contrarias sententias distrahuntur. Tum autem aut anquirunt aut consultant ad vitae commoditatem iucunditatemque ad facultates

rerum atque copias ad opes ad potentiam quibus et se possint iuvare et suos conducat id necne de quo deliberant; quae

deliberatio omnis in rationem utilitatis cadit. Tertium dubitandi genus est cum pugnare videtur cum honesto id quod videtur

esse utile. Cum enim utilitas ad se rapere honestas contra revocare ad se videtur fit ut distrahatur in deliberando animus

afferatque ancipitem curam cogitandi.

Libro 1 Paragrafo 10

Hac divisione

cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit duo praetermissa sunt. Nec enim solum utrum honestum an turpe sit

deliberari solet sed etiam duobus propositis honestis utrum honestius itemque duobus propositis utilibus utrum utilius. Ita

quam ille triplicem putavit esse rationem in quinque partes distribui debere reperitur. Primum igitur est de honesto sed

dupliciter tum pari ratione de utili post de comparatione eorum disserendum.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti