Libro 1, Paragrafo 24 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 24

Nam cum de natura hominis quaeritur disputari solet— nimirum ita est ut disputatur—perpetuis cursibus conuersionibus caelestibus exstitisse quandam maturitatem serendi generis humani quod sparsum in terras atque satum diuino auctum sit animorum munere cumque alia quibus cohaererent homines e mortali genere sumpserint quae fragilia essent et caduca animum esse ingeneratum a deo. Ex quo uere uel agnatio nobis cum caelestibus uel genus uel stirps appellari potest. Itaque ex tot generibus nullum est animal praeter hominem quod habeat notitiam aliquam dei ipsisque in hominibus nulla gens est neque tam mansueta neque tam fera quae non etiamsi ignoret qualem haberi deum deceat tamen habendum sciat.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti