Libro 1, Paragrafo 39 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 39

Sibi autem indulgentes et corpori deseruientes atque omnia quae sequantur in uita quaeque fugiant uoluptatibus et doloribus ponderantes etiam si uera dicnt—nihil enim opus est hoc loco litibus— in hortulis suis iubeamus dicere atque etiam ab omni societate rei publicae cuius partem nec norunt ullam neque umquam nosse uoluerunt paulisper facessant rogemus. Perturbatricem autem harum omnium rerum Academiam hanc ab Arcesila et Carneade recentem exoremus ut sileat. Nam si inuaserit in haec quae satis scite nobis instructa et composita uidentur nimias edet ruinas. Quam quidem ego placare cupio submouere non audeo. . . . . . .

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti