Libro 10, vv. 510-605 - Studentville

Libro 10, vv. 510-605

Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor 10.510
advolat Aeneae tenui discrimine leti

esse suos, tempus versis succurrere Teucris.
proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
ardens limitem agit

ferro, te, Turne, superbum
caede nova quaerens. Pallas, Evander, in ipsis 515
omnia sunt oculis, mensae quas advena

primas
tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens,
viventis

rapit, inferias quos immolet umbris
captivoque rogi perfundat sanguine flammas. 10.520
inde Mago procul infensam

contenderat hastam:
ille astu subit, at tremibunda supervolat hasta,
et genua amplectens effatur talia supplex:

‘per patrios manis et spes surgentis Iuli
te precor, hanc animam serves gnatoque patrique. 525.
est domus alta,

iacent penitus defossa talenta
caelati argenti, sunt auri pondera facti
infectique mihi. non hic victoria Teucrum

vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.’
dixerat. Aeneas contra cui talia reddit: 530
‘argenti atque

auri memoras quae multa talenta
gnatis parce tuis. belli commercia Turnus
sustulit ista prior iam tum Pallante

perempto.
hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.’
sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa 535
cervice

orantis capulo tenus applicat ensem.
nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
infula cui sacra redimibat

tempora vitta,
totus conlucens veste atque insignibus albis.
quem congressus agit campo, lapsumque superstans 540

immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus
lecta refert umeris tibi, rex Gradive, tropaeum.
Instaurant acies

Volcani stirpe creatus
Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro.
Dardanides contra furit: Anxuris ense sinistram

545
et totum clipei ferro deiecerat orbem;
dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
crediderat, caeloque

animum fortasse ferebat
canitiemque sibi et longos promiserat annos;
Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis, 550

silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
obvius ardenti sese obtulit. ille reducta
loricam clipeique ingens

onus impedit hasta,
tum caput orantis nequiquam et multa parantis
dicere deturbat terrae, truncumque tepentem 555

provolvens super haec inimico pectore fatur:
‘istic nunc, metuende, iace. non te optima mater
condet humi

patrioque onerabit membra sepulcro:
alitibus linquere feris, aut gurgite mersum
unda feret piscesque impasti vulnera

lambent.’ 10.560
protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
persequitur, fortemque Numam fulvumque Camertem,

magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
Aegaeon qualis, centum

cui bracchia dicunt 565
centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra

tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis:
sic toto Aeneas desaevit in aequore victor
ut semel intepuit

mucro. quin ecce Niphaei 570
quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
atque illi longe gradientem et dira

frementem
ut videre, metu versi retroque ruentes
effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
Interea biiugis

infert se Lucagus albis 575
in medios fraterque Liger; sed frater habenis
flectit equos, strictum rotat acer Lucagus

ensem.
haud tulit Aeneas tanto fervore furentis;
inruit adversaque ingens apparuit hasta.
cui Liger: 10.580

‘non Diomedis equos nec currum cernis Achillis
aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi
his dabitur

terris.’ vesano talia late
dicta volant Ligeri. sed non et Troius heros
dicta parat contra, iaculum nam torquet in

hostis. 585
Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo
aptat se pugnae,

subit oras hasta per imas
fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen;
excussus curru moribundus volvitur arvis. 590

quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
‘Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
prodidit aut vanae

vertere ex hostibus umbrae:
ipse rotis saliens iuga deseris.’ haec ita fatus
arripuit biiugos; frater tendebat

inertis 595
infelix palmas curru delapsus eodem:
‘per te, per qui te talem genuere parentes,
vir Troiane, sine

hanc animam et miserere precantis.’
pluribus oranti Aeneas: ‘haud talia dudum
dicta dabas. morere et fratrem ne

desere frater.’ 10.600
tum latebras animae pectus mucrone recludit.
talia per campos edebat funera ductor

Dardanius torrentis aquae vel turbinis atri chiasmo
more furens. tandem erumpunt et castra relinquunt
Ascanius puer

et nequiquam obsessa iuventus. 605

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti