Libro 10, vv. 606- 635 - Studentville

Libro 10, vv. 606- 635

Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: 10.606
‘o germana mihi atque eadem gratissima coniunx,

ut rebare, Venus nec te sententia fallit
Troianas sustentat opes, non vivida bello
dextra viris animusque ferox

patiensque pericli.’ 610
cui Iuno summissa: ‘quid, o pulcherrime coniunx,
sollicitas aegram et tua tristia dicta

timentem?
si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,

omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum 615
et Dauno possem incolumem servare parenti.
nunc pereat Teucrisque

pio det sanguine poenas.
ille tamen nostra deducit origine nomen
Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga
saepe

manu multisque oneravit limina donis.’ 10.620
cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
‘si mora praesentis leti

tempusque caduco
oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis:

hactenus indulsisse vacat. sin altior istis 625
sub precibus venia ulla latet totumque moveri
mutarive putas bellum,

spes pascis inanis.’
et Iuno adlacrimans: ‘quid si, quae voce gravaris,
mente dares atque haec Turno rata vita

maneret?
nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri 630
vana feror. quod ut o potius formidine falsa
ludar, et

in melius tua, qui potes, orsa reflectas.’
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
misit agens hiemem nimbo

succincta per auras,
Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit. 635

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti