Libro 2, Par. da 1 a 5 - Studentville

Libro 2, Par. da 1 a 5

Versione tradotta del De Officiis di Cicerone: Libro 2, Par. da 1 a 5

Paragrafo 1
Quemadmodum officia ducerentur ab honestate Marce

fili atque ab omni genere virtutis satis explicatum arbitror libro superiore. Sequitur ut haec officiorum genera persequar quae

pertinent ad vitae cultum et ad earum rerum quibus utuntur homines facultatem ad opes ad copias [; in quo tum quaeri dixi quid

utile quid inutile tum ex utilibus quid utilius aut quid maxime utile]. De quibus dicere adgrediar si pauca prius de instituto

ac de iudicio meo dixero.

Paragrafo 2
Quamquam enim libri nostri complures non modo ad

legendi sed etiam ad scribendi studium excitaverunt tamen interdum vereor ne quibusdam bonis viris philosophiae nomen sit

invisum mirenturque in ea tantum me operae et temporis ponere. Ego autem quam diu res publica per eos gerebatur quibus se ipsa

commiserat omnes meas curas cogitationesque in eam conferebam. Cum autem dominatu unius omnia tenerentur neque esset usquam

consilio aut auctoritati locus socios denique tuendae rei publicae summos viros amisissem nec me angoribus dedidi quibus essem

confectus nisi iis restitissem nec rursum indignis homine docto voluptatibus.

Paragrafo

3
Atque utinam res publica stetisset quo coeperat statu nec in homines non tam commutandarum quam evertendarum rerum

cupidos incidisset! Primum enim ut stante re publica facere solebamus in agendo plus quam in scribendo operae poneremus deinde

ipsis scriptis non ea quae nunc sed actiones nostras mandaremus ut saepe fecimus. Cum autem res publica in qua omnis mea cura

cogitatio opera poni solebat nulla esset omnino illae scilicet litterae conticuerunt forenses et

senatoriae.

Paragrafo 4
Nihil agere autem cum animus non posset in his studiis ab

initio versatus aetatis existimavi honestissime molestias posse deponi si me ad philosophiam retulissem Cui cum multum

adulescens discendi causa temporis tribuissem posteaquam honoribus inservire coepi meque totum rei publicae tradidi tantum erat

philosophiae loci quantum superfuerat amicorum et rei publicae tempori. Id autem omne consumebatur in legendo scribendi otium

non erat.

Paragrafo 5
Maximis igitur in malis hoc tamen boni assecuti videmur ut ea

litteris mandaremus quae nec erant satis nota nostris et erant cognitione dignissima. Quid enim est per deos optabilius

sapientia quid praestantius quid homini melius quid homine dignius? Hanc igitur qui expetunt philosophi nominantur nec quicquam

aliud est philosophia si interpretari velis praeter studium sapientiae. Sapientia autem est ut a veteribus philosophis

definitum est rerum divinarum et humanarum causarumque quibus eae res continentur scientia cuius studium qui vituperat haud

sane intellego quidnam sit quod laudandum putet.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti