Libro 2, Paragrafo 37 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 37

Marcus: Ad nostras igitur revertor. Quibus profecto diligentissime sanciendum est ut mulierum famam multorum oculis lux clara custodiat initienturque eo ritu Cereri quo Romae initiantur. Quo in genere severitatem maiorum senatus vetus auctoritas de Bacchanalibus et consulum exercitu adhibito quaestio animadversioque declarat. Atque omnia nocturna — ne nos duriores forte videamur — in media Graecia Pagondas Thebanus lege perpetua sustulit. Novos vero deos et in his colendis nocturnas pervigilationes sic Aristophanes facetissumus poeta veteris comoediae vexat ut apud eum Sabatius et quidam alii dei peregrini iudicati e civitate eiciantur. Publicus autem sacerdos inprudentiam consilio expiatam metu liberet audaciam ines inmittendi religionibus foedas damnet atque inpiam iudicet.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti