Libro 2, Paragrafo 47 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 47

Sed iuris consulti sive erroris obiciundi causa quo plura et difficiliora scire videantur sive quod similius veri est ignoratione docendi — nam non solum scire aliquid artis est sed quaedam ars [est] etiam docendi — saepe quod positum est in una cognitione id in infinita dispertiuntur. Velut in hoc ipso genere quam magnum illud Scaevolae faciunt pontifices ambo et eidem iuris peritissimi! ‘Sae’ inquit Publi filius ‘ex patre audivi pontificem bonum neminem esse nisi qui ius civile cognosset.’ Totumne? Quid ita? Quid enim ad pontificem de iure parietum aut aquarum aut luminum si eo quod cum religione coniunctum est? Id autem quantulum est! De sacris credo de votis de feriis et de sepulcris et si quid eius modi est. Cur igitur haec tanta facimus cum cetera perparva sint de sacris autem qui locus patet latius haec sit una sententia ut conserventur semper et deinceps familiis prodantur et ut in lege posui perpetua sint sacra?

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti