Nec haec a sapientissimis legum scriptoribus neglecta sunt. Nam et Atheniensium in more a Cecrope ut aiunt permansit hoc ius terra humandi quod quom proxumi fecerant obductaque terra erat frugibus obserebatur ut sinus et gremium quasi matris mortuo tribueretur solum autem frugibus expiatum ut vivis redderetur. Sequebantur epulae quas inibant propinqui coronati apud quos de mortui laude quom siquid veri erat praedicatum nam mentiri nefas habebatur iusta confecta erant.
- Latino
- De Legibus
- Cicerone