Libro 2, Paragrafo 29 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 29

Tum feriarum festorumque dierum ratio in liberis requietem habet litium et iurgiorum in servis operum et laborum; quas conpositio anni conferre debet ad perfectionem operum rusticorum. Quod tempus ut sacrificiorum libamenta serventur fetusque pecorum quae dicta in lege sunt diligenter habenda ratio intercalandi est quod institutum perite a Numa posteriorum pontificum neglegentia dissolutum est. Iam illud ex institutis pontificum et haruspicum non mutandum est quibus hostiis immolandum quoique deo cui maioribus cui lactentibus cui maribus cui feminis. Plures autem deorum omnium singuli singulorum sacerdotes et respondendi iuris et conficiendarum religionum facultatem adferunt. Quomque Vesta quasi focum urbis ut Graeco nomine est appellata — quod nos prope idem Graecum interpretatum nomen tenemus — conplexa sit ei colendae virgines praesint ut advigiletur facilius ad custodiam ignis et sentiant mulieres naturam feminarum omnem castitatem pati.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti