Libro 1, Paragrafo 42 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 42

Iam uero illud stultissimum existimare omnia iusta esse quae sita sint in populorum institutis aut legibus. Etiamne si quae leges sint tyrannorum? Si triginta illi Athenis leges inponere uoluissent et si omnes Athenienses delectarentur tyrannicis legibus num idcirco eae leges iustae haberentur? Nihilo credo magis illa quam interrex noster tulit ut dictator quem uellet ciuium aut indicta causa inpune posset occidere. Est enim unum ius quo deuincta est hominum societas et quod lex constituit una quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi. Quam qui ignorat is est iniustus siue est illa scripta uspiam siue nusquam. Quodsi iustitia est obtemperatio scriptis legibus institutisque populorum et si ut eidem dicunt utilitate omnia metienda sunt negleget leges easque perrumpet si poterit is qui sibi eam rem fructuosam putabit fore. Ita fit ut nulla sit omnino iustitia si neque natura est ea quae propter utilitatem constituitur utilitate lia conuellitur.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti