Libro 2, Paragrafo 13 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 13

Marcus: Quid quod multa perniciose multa pestifere sciscuntur in populis quae non magis legis nomen adtingunt quam si latrones aliqua consensu suo sanxerint? Nam neque medicorum praecepta dici vere possunt si quae inscii inperitique pro salutaribus mortifera conscripserint neque in populo lex cuicuimodi fuerit illa etiam si perniciosum aliquid populus acceperit. Ergo est lex iustorum iniustorumque distinctio ad illam antiquissimam et rerum omnium principem expressa naturam ad quam leges hominum diriguntur quae supplicio inprobos adficiunt defendunt ac tuentur bonos.

Quintus: Praeclare intellego nec vero iam aliam esse ullam legem puto non modo habendam sed ne appellandam quidem.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti