Libro 2, Paragrafo 6 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 6

Atticus: Recte igitur Magnus ille noster me audiente posuit in iudicio quom pro Ampio tecum simul diceret rem publicam nostram iustissimas huic municipio gratias agere posse quod ex eo duo sui conservatores exstitissent ut iam videar adduci hanc quoque quae te procrearit esse patriam tuam. Sed ventum in insulam est. Hac vero nihil est amoenius. Etenim hoc quasi rostro finditur Fibrenus et divisus aequaliter in duas partes latera haec adluit rapideque dilapsus cito in unum confluit et tantum conplectitur quod satis sit modicae palaestrae loci. Quo effecto tamquam id habuerit operis ac muneris ut hanc nobis efficeret sedem ad disputandum statim praecipitat in Lirem et quasi in familiam patriciam venerit amittit nomen obscurius Liremque multo gelidiorem facit. Nec enim ullum hoc frigidius flumen attigi cum ad multa accesserim ut vix pede temptare id possim quod in Phaedro Platonis facit Socrates.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti