Atticvs: Quin igitur ista ipsa explicas nobis his subsiciuis ut ais temporibus et conscribis de iure ciuili subtilius quam ceteri? Nam a primo tempore aetatis iuri studere te memini quom ipse etiam ad Scaeuolam uentitarem neque umquam mihi uisus es ita te ad dicendum dedisse ut ius ciuile contemneres.
Marcvs: In longum sermonem me uocas Attice quem tamen nisi Quintus aliud quid nos agere mauult suscipiam et quoniam uacui sumus dicam.
Qvintvs: Ego uero libenter audierim. Quid enim agam potius aut in quo melius hunc consumam diem?
- Latino
- De Legibus
- Cicerone