Libro 1, Paragrafo 46 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 46

An ingenia natura uirtutes et uitia quae existunt ab ingeniis aliter iudicabuntur? An ea non aliter honesta et turpia non ad naturam referri necesse erit? quod laudabile bonum est in se habeat quod laudetur necesse est; ipsum enim bonum non est opinionibus sed natura. Nam ni ita esset beati quoque opinione esse quo quid dici potest stultius? Quare quom et bonum et malum natura iudicetur et ea sint principia naturae certe honesta quoque et turpia simili ratione diiudicanda et ad naturam referenda sunt.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti