Libro 1, Paragrafo 30 - Studentville

Libro 1, Paragrafo 30

Quod argumenti satis est nullam dissimilitudinem esse in genere. Quae si esset non una omnis definitio contineret. Etenim ratio qua una praestamus beluis per quam coniectura ualemus argumentamur refellimus disserimus conficimus aliquid cunus certe est communis doctrina differens discendi quidem facultate par. Nam et sensibus eadem omni conprehenduntur et ea quae mouent sensus itidem mouent omnium quaeque in animis imprimuntur de quibus ante dixi inchoatae intellegentiae similiter in omnibus imprimuntur interpresque mentis oratio uerbis discrepat sententiis congruens. Nec est quisquam gentis ullius qui ducem naturam nactus ad uirtutem peruenire non possit.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti