Libro 2, Paragrafo 67 - Studentville

Libro 2, Paragrafo 67

Haec igitur Athenienses tui. Sed videamus Platonem qui iusta funerum reicit ad interpretes religionum; quem nos morem tenemus. De sepulcris autem dicit haec: vetat ex agro culto eove qui coli possit ullam partem sumi sepulcro; sed quae natura agri tantum modo efficere possit ut mortuorum corpora sine detrimento vivorum recipiat ea potissimum ut conpleatur; quae autem terra fruges ferre et ut mater cibos suppeditare possit eam ne quis nobis minuat neve vivos neve mortuos.

  • Latino
  • De Legibus
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti