Libro 3, Par. 28 - Studentville

Libro 3, Par. 28

Est enim in nobis is animus, Quirites, ut non modo nullius audaciae cedamus, sed etiam omnis

in probos ultro semper lacessamus. Quodsi omnis impetus domesticorum hostium depulsus a vobis se in me unum convorterit, vobis

erit videndum, Quirites, qua condicione posthac eos esse velitis, qui se pro salute vestra obtulerint invidiae periculisque

omnibus; mihi quidem ipsi quid est quod iam ad vitae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestro neque in

gloria virtutis quicquam videam altius, quo mihi lubeat ascendere?

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti