Libro 3, Par. da 26 a 30 - Studentville

Libro 3, Par. da 26 a 30

Paragrafo 26
Deinde qui alterum violat ut ipse aliquid

commodi consequatur aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugienda censet mortem paupertatem dolorem

amissionem etiam liberorum propinquorum amicorum quam facere cuiquam iniuriam. Si nihil existimat contra naturam fieri

hominibus violandis quid cum eo disseras qui omnino hominem ex homine tollat? Sin fugiendum id quidem censet sed multo illa

peiora mortem paupertatem dolorem errat in eo quod ullum aut corporis aut fortunae vitium vitiis animi gravius existimat. Ergo

unum debet esse omnibus propositum ut eadem sit utilitas uniuscuiusque et universorum; quam si ad se quisque rapiet dissolvetur

omnis humana consortio.

Paragrafo 27
Atque etiam si hoc natura praescribit ut homo

homini quicumque sit ob eam ipsam causam quod is homo sit consultum velit necesse est secundum eandem naturam omnium utilitatem

esse communem. Quod si ita est una continemur omnes et eadem lege naturae idque ipsum si ita est certe violare alterum naturae

lege prohibemur. Verum autem primum verum igitur extremum.

Paragrafo 28
Nam illud

quidem absurdum est quod quidam dicunt parenti se aut fratri nihil detracturos sui commodi causa aliam rationem esse civium

reliquorum. Hi sibi nihil iuris nullam societatem communis utilitatis causa statuunt esse cum civibus quae sententia omnem

societatem distrahit civitatis. Qui autem civium rationem dicunt habendam externorum negant ii dirimunt communem humani generis

societatem; qua sublata beneficentia liberalitas bonitas iustitia funditus tollitur; quae qui tollunt etiam adversus deos

immortales impii iudicandi sunt. Ab iis enim constitutam inter homines societatem evertunt cuius societatis artissimum vinculum

est magis arbitrari esse contra naturam hominem homini detrahere sui commodi causa quam omnia incommoda subire vel externa vel

corporis vel etiam ipsius animi. ~Iustitia enim una virtus omnium est domina et regina

virtutum.

Paragrafo 29
Forsitan quispiam dixerit: Nonne igitur sapiens si fame ipse

conficiatur abstulerit cibum alteri homini ad nullam rem utili? Minime vero: non enim mihi est vita mea utilior quam animi

talis affectio neminem ut violem commodi mei gratia. Quid? si Phalarim crudelem tyrannum et immanem vir bonus ne ipse frigore

conficiatur vestitu spoliare possit nonne faciat?

Paragrafo 30
Haec ad iudicandum sunt

facillima. Nam si quid ab homine ad nullam partem utili utilitatis tuae causa detraxeris inhumane feceris contraque naturae

legem sin autem is tu sis qui multam utilitatem rei publicae atque hominum societati si in vita remaneas adferre possis si quid

ob eam causam alteri detraxeris non sit reprehendendum. Sin autem id non sit eiusmodi suum cuique incommodum ferendum est

potius quam de alterius commodis detrahendum. Non igitur magis est contra naturam morbus aut egestas aut quid eiusmodi quam

detractio atque appetitio alieni sed communis utilitatis derelictio contra naturam est; est enim

iniusta.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti