Libro 3, Par. da 31 a 35 - Studentville

Libro 3, Par. da 31 a 35

Paragrafo

31
Itaque lex ipsa naturae quae utilitatem hominum conservat et continet decernet profecto ut ab homine inerti atque

inutili ad sapientem bonum fortem virum transferantur res ad vivendum necessariae qui si occiderit multum de communi utilitate

detraxerit modo hoc ita faciat ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens hanc causam habeat ad iniuriam. Ita semper

officio fungetur utilitati consulens hominum et ei quam saepe commemoro humanae

societati.

Paragrafo 32
Nam quod ad Phalarim attinet perfacile iudicium est. Nulla est

enim societas nobis cum tyrannis et potius summa distractio est neque est contra naturam spoliare eum si possis quem est

honestum necare atque hoc omne genus pestiferum atque impium ex hominum communitate exterminandum est. Etenim ut membra quaedam

amputantur si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt et nocent reliquis partibus corporis sic ista in figura

hominis feritas et immanitas beluae a communi tamquam humanitate corporis segreganda est. Huius generis quaestiones sunt omnes

eae in quibus ex tempore officium exquiritur.

Paragrafo 33
Eiusmodi igitur credo res

Panaetium persecuturum fuisse nisi aliqui casus aut occupatio eius consilium peremisset. Ad quas ipsas consultationes ex

superioribus libris satis multa praecepta sunt quibus perspici possit quid sit propter turpitudinem fugiendum quid sit quod

idcirco fugiendum non sit quod omnino turpe non sit. Sed quoniam operi inchoato prope tamen absoluto tamquam fastigium

imponimus ut geometrae solent non omnia docere sed postulare ut quaedam sibi concedantur quo facilius quae volunt explicent sic

ego a te postulo mi Cicero ut mihi concedas si potes nihil praeter id quod honestum sit propter se esse expetendum. Sin hoc non

licet per Cratippum at illud certe dabis quod honestum sit id esse maxime propter se expetendum. Mihi utrumvis satis est et tum

hoc tum illud probabilius videtur nec praeterea quicquam probabile.

Paragrafo 34
Ac

primum in hoc Panaetius defendendus est quod non utilia cum honestis pugnare aliquando posse dixerit (neque enim ei fas erat)

sed ea quae viderentur utilia. Nihil vero utile quod non idem honestum nihil honestum quod non idem utile sit saepe testatur

negatque ullam pestem maiorem in vitam hominum invasisse quam eorum opinionem qui ista distraxerint. Itaque non ut aliquando

anteponeremus utilia honestis sed ut ea sine errore diiudicaremus si quando incidissent induxit eam quae videretur esse non

quae esset repugnantiam. Hanc igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis sed ut dicitur Marte nostro. Neque enim

quicquam est de hac parte post Panaetium explicatum quod quidem mihi probaretur de iis quae in manus meas

venerint.

Paragrafo 35
Cum igitur aliqua species utilitatis obiecta est commoveri

necesse est. Sed si cum animum attenderis turpitudinem videas adiunctam ei rei quae speciem utilitatis attulerit tum non

utilitas relinquenda est sed intellegendum ubi turpitudo sit ibi utilitatem esse non posse. Quod si nihil est tam contra

naturam quam turpitudo (recta enim et convenientia et constantia natura desiderat aspernaturque contraria) nihilque tam

secundum naturam quam utilitas certe in eadem re utilitas et turpitudo esse non potest. Itemque si ad honestatem nati sumus

eaque aut sola expetenda est ut Zenoni visum est aut certe omni pondere gravior habenda quam reliqua omnia quod Aristoteli

placet necesse est quod honestum sit id esse aut solum aut summum bonum quod autem bonum id certe utile ita quicquid honestum

id utile.

  • Latino
  • De Officiis
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti