Libro 4, Par. 15 - Studentville

Libro 4, Par. 15

Hosce ego homines excipio et secerno lubenter neque in inproborum civium, sed in acerbissimorum hostium numero

habendos puto. Ceteri vero, di inmortales! qua frequentia, quo studio, qua virtute ad communem salutem dignitatemque

consentiunt! Quid ego hic equites Romanos commemorem? qui vobis ita summam ordinis consiliique concedunt, ut vobiscum de amore

rei publicae certent; quos ex multorum annorum dissensione huius ordinis ad societatem concordiamque revocatos hodiernus dies

vobiscum atque haec causa coniungit. Quam si coniunctionem in consulatu confirmatam meo perpetuam in re publica tenuerimus,

confirmo vobis nullum posthac malum civile ac domesticum ad ullam rei publicae partem esse venturum. Pari studio defendundae

rei publicae convenisse video tribunos aerarios, fortissimos viros; scribas item universos, quos cum casu hic dies ad aerarium

frequentasset, video ab expectatione sortis ad salutem com munem esse conversos.

  • Latino
  • Catilinarie di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti