Libro 6 - Par. 30 - Studentville

Libro 6 - Par. 30

Basilus ut imperatum est facit. Celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit. Eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur. Multum cum in omnibus rebus, tum in re militari potest Fortuna. Nam magno accidit casu, ut in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret, priusque eius adventus ab omnibus videretur, quam fama ac nuntius adferretur, sic magnae fuit fortunae omni militari instrumento quod circum se habebat erepto raedis equisque comprehensis ipsum effugere mortem. Sed hoc factum est, quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa plerumque silvarum ac fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. His pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit, fugientem silvae texerunt. Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum Fortuna valuit.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti