Libro 7 - Par. 30 - Studentville

Libro 7 - Par. 30

Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime quod ipse animo non defecerat tanto accepto

incommodo neque in occultum abdiderat et conspectum multitudinis fugerat, plusque animo providere et praesentire existimabatur,

quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorum res adversae

auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur. Simul in spem veniebant eius

adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt, et sic erant animo

consternati homines insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda et perferenda existimarent.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti