Libro 7 - Par. 38 - Studentville

Libro 7 - Par. 38

Litaviccus accepto exercitu cum milia passuum circiter xxx a Gergovia abesset, convocatis subito

militibus lacrimans ‘quo proficiscimur,’ inquit ‘milites? Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes

civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt. Haec ab his cognoscite,

qui ex ipsa caede fugerunt; nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor quae gesta sunt

pronuntiare.’ Producuntur ii, quos ille edocuerat quae dici vellet, atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini

exponunt: omnes equites Haeduorum interfectos, quod conlocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum

occultasse atque ex media caede fugisse. Conclamant Haedui et Litaviccum obsecrant, ut sibi consulat. ‘Quasi vero’ inquit

ille ‘consilii sit res ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere. An dubitamus, quin

nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde si quid in nobis animi est, persequamur eorum

mortem, qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus.’ Ostendit cives Romanos, qui eius praesidii fiducia

una ierant. Continuo magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. Nuntios tota

civitate Haeduorum dimittit, in eodem mendacio de caede equitum et principum permanet; hortatur ut simili ratione atque ipse

fecerit suas iniurias persequantur.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti