Libro 7 - Par. 40 - Studentville

Libro 7 - Par. 40

Magna adfectus sollicitudine

hoc nuntio Caesar, quod semper Haeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones expeditas

quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in

celeritate videbatur; C. Fabium legatum cum legionibus duabus castris praesidio relinquit. Fratres Litavicci cum comprehendi

iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse. Adhortatus milites ne necessario tempore itineris labore permoveantur,

cupidissimis omnibus progressus milia passuum xxv agmen Haeduorum conspicatur. Immisso equitatu iter eorum moratur atque

impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Viridomarum, quos illi interfectos existimabant, inter

equites versari suosque appellare iubet. His cognitis et Litavicci fraude perspecta Haedui manus tendere et deditionem

significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt. Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam

in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam perfugit.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti