Libro 7 - Par. 44 - Studentville

Libro 7 - Par. 44

Haec cogitanti accidere visa est facultas bene gerendae rei. Nam

cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit collem qui ab hostibus tenebatur nudatum hominibus, qui

superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie

numerus confluebat. Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse eius iugi prope

aequum, sed silvestre et angustum, qua esset aditus ad alteram oppidi partem; vehementer huic illos loco timere nec iam aliter

sentire, uno colle ab Romanis occupato si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione

interclusi viderentur; ad hunc muniendum locum omnes a Vercingetorige evocatos.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti