Libro 7 - Par. 53 - Studentville

Libro 7 - Par. 53

Hac

habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo permoverentur neu, quod iniquitas loci

attulisset, id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans, quae ante senserat, legiones ex castris eduxit

aciemque idoneo loco constituit. Cum Vercingetorix nihilo minus intra munitiones remaneret neque in aequum locum descenderet,

levi facto equestri proelio, atque eo secundo, in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem postero die fecisset, satis ad

Gallicam ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum existimans in Haeduos movit castra. Ne tum quidem

insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver pontem reficit eoque exercitum traducit.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti