Quibus rebus cognitis Caesar
maturandum sibi censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius, quam essent maiores eo coactae copiae,
dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in provinciam converteret, ut metu quidam necessario faciundum existimabant, cum
infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cebenna viarumque difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque
iis legionibus, quas una miserat, vehementer timebat. Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra
omnium opinionem ad Ligerim venit vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut bracchia modo atque umeri ad
sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu, qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu
perturbatis, incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in
Senones facere instituit.
- Latino
- De Bello Gallico
- Cesare