Libro 7 - Par. 69 - Studentville

Libro 7 - Par. 69

Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo, admodum edito loco, ut nisi

obsidione expugnari non posse videretur. Cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. Ante oppidum planities

circiter milia passuum tria in longitudinem patebat; reliquis ex omnibus partibus colles, mediocri interiecto spatio, pari

altitudinis fastigio oppidum cingebant. Sub muro, quae pars collis ad orientam solem spectabat, hunc omnem locum copiae

Gallorum compleverant, fossamque sex in altitudinem pedum praeduxerant. Eius munitionis, quae ab Romanis instituebantur,

circuitus decem milia passuum tenebat. Castra opportunis locis erant posita, ibique castella viginti tria facta, quibus in

castellis interdiu stationes ponebantur ne qua subita eruptio fieret; haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis

tenebantur.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti