Libro 7 - Par. 76 - Studentville

Libro 7 - Par. 76

Huius opera Commii, ut antea demonstravimus, fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia

Caesar; quibus ille pro meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat.

Tanta tamen universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis

neque amicitiae memoria moverentur omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent. Coactis equitum milibus viii et

peditum circiter CCL haec in Haeduorum finibus recensebantur, numerusque inibatur, praefecti constituebantur. Commio Atrebati,

Viridomaro et Eporedorigi Haeduis, Vercassivellauno Arverno consobrino Vercingetorigis summa imperii traditur. His delecti ex

civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur. Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur,

neque erat omnium quisquam qui adspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio,

cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti