Libro 7 - Par. 78 - Studentville

Libro 7 - Par. 78

Sententiis dictis constituunt ut ii, qui valetudine aut aetate

inutiles sint bello, oppido excedant atque omnia prius experiantur quam ad Critognati sententiam descendant; illo tamen potius

utendum consilio, si res cogat atque auxilia morentur quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem. Mandubii qui eos

oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus

precibus orabant ut se in servitutem receptos cibo iuvarent. At Caesar dispositis in vallo custodiis recipi prohibebat.

  • Latino
  • De Bello Gallico
  • Cesare

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti