Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium
scalarum harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt. Subito clamore
sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis sagittis
lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare. Eodem tempore clamore
exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. Nostri, ut superioribus diebus suus cuique erat locus
attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque, quas in opere disposuerant, ac glandibus Gallos
proterrent.
Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura tormentis tela coniciuntur. At M.
Antonius et C. Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his
auxilio ex ulterioribus castellis deductos submittebant.
- Latino
- De Bello Gallico
- Cesare