Libro 7, vv. 192-285 - Studentville

Libro 7, vv. 192-285

Tali intus templo divum patriaque Latinus 7.192
sede sedens Teucros ad sese in tecta

vocavit,
atque haec ingressis placido prior edidit ore:
‘dicite, Dardanidae neque enim nescimus et urbem 195
et

genus, auditique advertitis aequore cursum,
quid petitis? quae causa rates aut cuius egentis
litus ad Ausonium tot per

vada caerula vexit?
sive errore viae seu tempestatibus acti,
qualia multa mari nautae patiuntur in alto, 7.200

fluminis intrastis ripas portuque sedetis,
ne fugite hospitium, neve ignorate Latinos
Saturni gentem haud vinclo

nec legibus aequam,
sponte sua veterisque dei se more tenentem.
atque equidem memini (fama est obscurior annis) 205

Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris
Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes
Threiciamque Samum, quae

nunc Samothracia fertur.
hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum
aurea nunc solio stellantis regia caeli 210

accipit et numerum divorum altaribus auget.’
Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus:
‘rex, genus

egregium Fauni, nec fluctibus actos
atra subegit hiems vestris succedere terris,
nec sidus regione viae litusve

fefellit: 215
consilio hanc omnes animisque volentibus urbem
adferimur pulsi regnis, quae maxima quondam
extremo

veniens sol aspiciebat Olympo.
ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes
gaudet avo, rex ipse Iovis de gente

suprema: 7.220
Troius Aeneas tua nos ad limina misit.
quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
tempestas ierit

campos, quibus actus uterque
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
audiit et si quem tellus extrema refuso 225

summovet Oceano et si quem extenta plagarum
quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
diluvio ex illo tot vasta

per aequora vecti
dis sedem exiguam patriis litusque rogamus
innocuum et cunctis undamque auramque patentem. 230
non

erimus regno indecores, nec vestra feretur
fama levis tantique abolescet gratia facti,
nec Troiam Ausonios gremio

excepisse pigebit.
fata per Aeneae iuro dextramque potentem,
sive fide seu quis bello est expertus et armis: 235

multi nos populi, multae ne temne, quod ultro
praeferimus manibus vittas ac verba precantia
et petiere sibi et

voluere adiungere gentes;
sed nos fata deum vestras exquirere terras
imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus, 7.240

huc repetit iussisque ingentibus urget Apollo
Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici.
dat tibi praeterea

fortunae parva prioris
munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
hoc pater Anchises auro libabat ad aras, 245
hoc

Priami gestamen erat cum iura vocatis
more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras
Iliadumque labor vestes.’

Talibus Ilionei dictis defixa Latinus
obtutu tenet ora soloque immobilis haeret, 250
intentos volvens oculos. nec

purpura regem
picta movet nec sceptra movent Priameia tantum
quantum in conubio natae thalamoque moratur,
et

veteris Fauni volvit sub pectore sortem:
hunc illum fatis externa ab sede profectum 255
portendi generum paribusque in

regna vocari
auspiciis, huic progeniem virtute futuram
egregiam et totum quae viribus occupet orbem.
tandem laetus

ait: ‘di nostra incepta secundent
auguriumque suum. dabitur, Troiane, quod optas. 7.260
munera nec sperno: non vobis

rege Latino
divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit.
ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est,
si iungi

hospitio properat sociusque vocari,
adveniat, vultus neve exhorrescat amicos: 265
pars mihi pacis erit dextram tetigisse

tyranni.
vos contra regi mea nunc mandata referte:
est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae
non patrio ex

adyto sortes, non plurima caelo
monstra sinunt; generos externis adfore ab oris, 270
hoc Latio restare canunt, qui

sanguine nostrum
nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata
et reor et, si quid veri mens augurat, opto.’

haec effatus equos numero pater eligit omni
(stabant ter centum nitidi in praesepibus altis; ) 275
omnibus extemplo

Teucris iubet ordine duci
instratos ostro alipedes pictisque tapetis
aurea pectoribus demissa monilia pendent,

tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum,
absenti Aeneae currum geminosque iugalis 7.280
semine ab aetherio

spirantis naribus ignem,
illorum de gente patri quos daedala Circe
supposita de matre nothos furata creavit.

talibus Aeneadae donis dictisque Latini
sublimes in equis redeunt pacemque reportant. 285

  • Latino
  • Eneide
  • Virgilio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti