L'oratoria secondo Crasso - Studentville

L'oratoria secondo Crasso

Si quis hunc statuit esse oratorem, qui

tantummodo in iure aut in iudiciis possit aut apud populum aut in senatu copiose loqui, tamen huic ipsi multa tribuat et

concedat necesse est. Neque enim sine multa pertractatione omnium rerum publicarum neque sine legum moris iuris scientia neque

natura hominum incognita ac moribus in iis ipsis rebus satis callide versari et perite potest. Qui autem haec cognoverit, sine

quibus ne illa quidem minima in causis quisquam recte tueri potest, quid huic abesse poterit de maximarum rerum scientia? Sin

oratoris nihil vis esse nisi composite ornate copiose loqui, quaero id ipsum qui possit adsequi sine scientia quam ei non

conceditis? Dicendi enim virtus, nisi ei qui dicet et ea quae dicet percepta sunt, exstare non potest.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti