Paragrafo 1 - Studentville

Paragrafo 1

Bellum Catilinarium di Salustio: Paragrafo 1

Omnes homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora

quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio corporis

servitio magis utimur; alterum nobis cum dis alterum cum beluis commune est. Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus

gloriam quaerere et quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est memoriam nostri quam maxime longam efficere. Nam divitiarum et

formae gloria fluxa atque fragilis est virtus clara aeternaque habetur. Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit vine

corporis an virtute animi res militaris magis procederet. Nam et prius quam incipias consulto et ubi consulueris mature facto

opus est. Ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.

  • Latino
  • Bellum Catilinarium
  • Sallustio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti