Bellum Catilinarium

Un resoconto degli avvenimenti della congiura dei

Catilinari

Paragrafo 56

Dum ea Romae geruntur Catilina ex omni copia quam et ipse adduxerat et Manlius habuerat duas legiones insti tuit cohortis pro numero militum conplet. Deinde ut quisque voluntarius aut ex sociis in castra venerat aequaliter distribuerat ac brevi spatio legiones numero hominum expleverat cum initio non amplius duobus milibus habuisset. Sed ex omni copia circiter […]

Paragrafo 27

Igitur C. Manlium Faesulas atque in eam partem Etruriae, Septimium quendam Camertem in agrum Picenum, C. Iulium in Apuliam dimisit, praeterea alium alio, quem ubique opportunum sibi fore credebat. Interea Romae multa simul moliri: consulibus insidias tendere, parare incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidere; ipse cum telo esse, item alios iubere, hortari uti semper intenti […]

Paragrafo 58

Versione del Bellum Catilinarium: Paragrafo 58 “Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri. Quanta cuiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet. Quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit. Sed ego vos, quo […]

Paragrafo 57

Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam de Lentulo et Cethego ceterisque quos supra memoravi supplicium sumptum plerique quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducti eo consilio uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam. At Q. Metellus […]

Paragrafo 12

Bellum Catilinarium: Versione Tradotta del Paragrafo 12 Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit. Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia inuasere: repere consumere, sua parvi pendere, aliena cupere, pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati […]

Paragrafo 28

Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris C. Cornelius eques Romanus operam suam pollicitus et cum eo L. Vargunteius senator constituere ea nocte paulo post cum armatis hominibus sicuti salutatum introire ad Ciceronem ac de improuiso domi suae imparatum confodere. Curius ubi intellegit, quantum periculum consuli impendeat, propere per Fuluiam Ciceroni dolum qui parabatur enuntiat. Ita illi […]

Paragrafo 60

Bellum Catilinarium: versione tradotta Paragrafo 60 Sed ubi omnibus rebus exploratis Petreius tuba signum dat, cohortis paulatim incedere iubet; idem facit hostium exercitus. Postquam eo ventum est unde a ferentariis proelium committi posset, maxumo clamore cum infestis signis concurrunt; pila omittunt, gladiis res geritur. Veterani, pristinae virtutis memores, comminus acriter instare; illi haud tlmidi resistunt: […]

Paragrafo 59

Haec ubi dixit paululum conmoratus signa canere iubet atque instructos ordines in locum aequum deducit. Dein remotis omnium equis quo militibus exaequato periculo animus amplior esset ipse pedes exercitum pro loco atque copiis instruit. Nam uti planities erat inter sinistros montis et ab dextra rupe aspere octo cohortis in fronte constituit reliquarum signa in subsidio […]

Paragrafo 13

Nam quid ea memorem, quae nisi iis qui videre nemini credibilia sunt, a priuatis compluribus subuersos montis, maria constrata esse? Quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant. Sed libido stupri ganeae ceterique cultus non minor incesserat: viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra […]

Paragrafo 29

Ea cum Ciceroni nuntiaretur, ancipiti malo permotus, quod neque urbem ab insidiis privato consilio longius tueri poterat neque, exercitusManli quantus aut quo consilio foret, satis conpertum habebat, rem ad senatum refert, iam antea volgi rumoribus exagitatam. Itaque, quod plerumque in atroci negotio solet, senatus decrevit, darent operam consules, ne quid res pubblica detrimenti caperet. Ea […]

Paragrafo 61

Bellum Catilinarium di Sallustio: versione Pagrafo 61 Sed confecto proelio, tum vero cerneres quanta audacia quantaque animi vis fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere quem quisque vivos pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo divorsius, sed omnes tamen advorsis volneribus conciderant. Catilina vero longe a suis […]

Paragrafo 14

Bellum Catilinarium: versione tradotta del Paragrafo 14 In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillimum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum cateruas habebat. Nam quicumque impudicus adulter ganeo manu ventre pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi conuicti […]

Paragrafo 30

Post paucos dies L. Saenius senator in senatu litteras recitauit, quas Faesulis allatas sibi dicebat, in quibus scriptum erat C. Manlium arma cepisse cum magna multitudine ante diem VI Kalendas Nouembris. Simul, id quod in tali re solet, alii portenta atque prodigia nuntiabant, alii conventus fieri, arma portari, Capuae atque in Apulia seruile bellum movueri. […]

Paragrafo 41

Sed Allobroges diu in incerto habuere quidam consili caperent. In altera parte erat aes alienum studium belli magna merces in spe victoriae at in altera maiores opes tuta consilia pro incerta spe certa praemia. Haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae. Itaque Q. Fabio Sangae cuius patrocinio civitas plurumum utebatur rem omnem uti cognoverant […]

Paragrafo 15

Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque. Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudauit, quod ea nubere illi dubitabat timens priuignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse. Quae quidem res mihi […]

Paragrafo 31

Bellum Catilinarium: versione tradotta Paragrafo 31 Quis rebus permota civitas atque immutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia inuasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine […]

Paragrafo 42

Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore item in agro Piceno Bruttio Apulia motus erat. Namque illi quos ante Catilina dimiserat inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant. Nocturnis consiliis armorum atque telorum portationibus festinando agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant. Ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto […]

Paragrafo 1

Bellum Catilinarium di Salustio: Paragrafo 1 Omnes homines qui sese student praestare ceteris animalibus summa ope niti decet ne vitam silentio transeant veluti pecora quae natura prona atque ventri oboedientia finxit. Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis alterum cum beluis commune […]

Paragrafo 16

Bellum Catilinarium: versione tradotta del Paragrafo 16 Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat. Ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem fortunas pericula vilia habere; post ubi eorum famam atque pudorem attriverat, maiora alia imperabat. Si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire iugulare: scilicet […]

Paragrafo 32

Deinde se ex curia domum proripuit. Ibi multa ipse secum volvens, quod neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem vigiliis munitam, optimum factu credens exercitum augere ac, prius quam legiones scriberentur, multa antecapere, quae bello usui forent, nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat […]

Richiedi informazioni