Ego Q. Maximum, eum qui Tarentum recepit, senem adulescens
ita dilexi, ut aequalem; erat enim in illo viro comitate condita gravitas, nec senectus mores mutaverat. Quamquam eum colere
coepi non admodum grandem natu, sed tamen iam aetate provectum. Anno enim post consul primum fuerat quam ego natus sum, cumque
eo quartum consule adulescentulus miles ad Capuam profectus sum quintoque anno post ad Tarentum. Quaestor deinde quadriennio
post factus sum, quem magistratum gessi consulibus Tuditano et Cethego, cum quidem ille admodum senex suasor legis Cinciae de
donis et muneribus fuit. Hic et bella gerebat ut adulescens, cum plane grandis esset, et Hannibalem iuveniliter exsultantem
patientia sua molliebat; de quo praeclare familiaris noster Ennius:
Unus homo nobis cunctando restituit rem, noenum rumores
ponebat ante salutem: Ergo plusque magisque viri nunc gloria claret.
- Latino
- De Senectute
- Cicerone