Paragrafo 24 - Studentville

Paragrafo 24

Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos

Romanos, vicinos et familiares meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non

percipiendis, non condendis fructibus. Quamquam in aliis minus hoc mirum est; nemo enim est tam senex qui se annum non putet

posse vivere: sed idem in eis elaborant quae sciunt nihil ad se omnino pertinere.
‘Serit arbores, quae alteri saeclo

prosint.’
Ut ait Statius noster in Synephebis.

  • Latino
  • De Senectute
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti