Paragrafo 11 - Studentville

Paragrafo 11

Census nostros requiris scilicet. Est enim obscurum proximis censoribus hunc cum clarissimo imperatore L. Lucullo apud exercitum fuisse; superioribus cum eodem quaestore fuisse in Asia; primis Iulio et Crasso nullam populi partem esse censam. Sed–quoniam census non ius civitatis confirmat ac tantum modo indicat eum qui sit census [ita] se iam tum gessisse pro cive–eis temporibus quibus tu criminaris ne ipsius quidem iudicio in civium Romanorum iure esse versatum et testamentum saepe fecit nostris legibus et adiit hereditates civium Romanorum et in beneficiis ad aerarium delatus est a L. Lucullo pro consule.

  • Latino
  • Pro Archia Poeta
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti